BOOK
ONE
|
Liber
Primus |
Chapter
19
|
Cap.
19. 1.
Vita boni Religiosi omnibus virtutibus pollere debet, ut sit talis
interius qualis ab hominibus videtur exterius. Et multo plus debet esse
intus, quam quod cernitur foris, quia inspector noster est Deus quem
summopere revereri debemus ubicumque fuerimus, et tamquam Angeli in
conspectu ejus mundi incedere. Omni die renovare debemus propositum
nostrum, et ad fervorem nos excitare, quasi hodie primum ad conversionem
venissemus ac dicere: Adjuva me Deus in bono proposito et sancto fervitio
tuo, et da mihi nunc hodie perfecte incipere, quia nihil est, quod
hactenus feci. |
|
As
our intention is, so will be our progress; and he who desires perfection
must be very diligent. If the strong-willed man fails frequently, what of
the man who makes up his mind seldom or half-heartedly? Many are the ways
of failing in our resolutions; even a slight omission of religious
practice entails a loss of some kind. |
2.
Secundum propositum nostrum est cursus profectus nostri, et multa
diligentia opus est bene proficere volenti. Quod si fortiter proponens sæpe
deficit, quid faciet ille qui raro aut minus fixe aliquid proponit? Variis
tamen modis contingit defertio propositi nostri. Et levis omissio
exercitiorum vix sine aliquo dispendio transit. Justorum propositum in
gratia potius Dei, quam in propria patientia pendet. In quo et semper
confidunt quidquid arripiunt. Nam homo proponit, sed Deus disponit, nec
est in homine via ejus. |
|
If
a habitual exercise is sometimes omitted out of piety or in the interests
of another, it can easily be resumed later. But if it be abandoned
carelessly, through weariness or neglect, then the fault is great and will
prove hurtful. Much as we try, we still fail too easily in many things.
Yet we must always have some fixed purpose, especially against things
which beset us the most. Our outward and inward lives alike must be
closely watched and well ordered, for both are important to perfection. |
3.
Si pietatis causa, aut fraternæ utilitatis proposito, quandoque consuetum
omittitur exercitium, facile postea poterit recuperari. Si autem tædio
animi, vel negligentia faciliter relinquitur, satis culpabile est et
nocivum sentitur. Conemur quantum possumus, adhuc leviter deficiemus in
multis. Semper tamen aliquid certi proponendum est, et proponenda sunt
illa præcipue quæ amplius nos impediunt. Exteriora nostra et interiora
pariter nobis scrutanda sunt, et ordinanda, quia utraque expediunt ad
proprium profectum. |
|
If
you cannot recollect yourself continuously, do so once a day at least, in
the morning or in the evening. In the morning make a resolution and in the
evening examine yourself on what you have said this day, what you have
done and thought, for in these things perhaps you have often offended God
and those about you. |
4.
Si non continue te vales colligere, saltem interdum, et ad minus semel in
die, mane videlicet aut vespere. Mane propone, vespere discute mores tuos,
qualis hodie fuisti in verbo, opere et cogitatione, quia in his forsan
Deum sæpius offendisti ex proximum. Accinge
te sicut vir fortis contra diabolicas nequitias, fræna gulam et omnem
carnis inclinatinem facilius frænabis. Numquam
sis ex toto otiosus, sed aut legens, aut scribens, aut orans, aut meditans,
aut aliquid utilitatis pro communi laborans. Corporalia tamen exercitia
discrete sunt agenda, nec omnibus æqualiter assumenda. |
|
Devotions
not common to all are not to be displayed in public, for such personal
things are better performed in private. Furthermore, beware of
indifference to community prayer through love of your own devotions. If,
however, after doing completely and faithfully all you are bound and
commanded to do, you then have leisure, use it as personal piety suggests.
|
5.
Quæ communia non sunt, non sunt foris ostendenda, nam in secreto tutius
exercentur privata. Cavendum tamen ne piger sis ad communia, et ad
singularia promptior. Sed expletis integre et fideliter debitis, et
injunctis, si jam ultra tempus vacat, redde te tibi, prout tua devotio
desiderat. Non possunt omnes habere exercitium unum, sed aliud isti, aliud
illi magis deservit, et pro temporis congruentia diversa placent exercitia,
quia alia in festis, alia in feriatis magis sapiunt diebus, aliis
indigemus tempore tentationis, et aliis tempore pacis et quietis. Alia,
cum tristamur, libet cogitare, et alia, cum læti in Domino fuerimus. |
|
About
the time of the principal feasts good devotions ought to be renewed and
the intercession of the saints more fervently implored. From one feast day
to the next we ought to fix our purpose as though we were then to pass
from this world and come to the eternal holyday. |
6.
Circa principalia festa renovanda sunt bona exercitia, et Sanctorum
suffragia ferventius imploranda. De festo in festum proponere
debemus quasi tunc de sæculo migraturi, et ad æternum festum perventuri.
Ideoque sollicite nos præparare debemus in devotis temporibus, et
devotius conversari, atque omnem observantiam strictius custodire, tanquam
in brevi laboris nostri præmium a Deo percepturi. |
|
If
this end be deferred, let us believe that we are not well prepared and
that we are not yet worthy of the great glory that shall in due time be
revealed to us. Let us try, meanwhile, to prepare ourselves better for
death. |
7. Et si dilatum fuerit, credamus nos minus bene paratos, atque indignos tantæ gloriæ, quæ revelabitur in nobis tempore præfinito et studeamus nos melius ad exitum præparare. Beatus servus ait Evangelista Lucas, quem, cum venerit Dominus, invenerit vigilantem. Amen dico vobis, super omnia bona sua constituet eum. |