BOOK
ONE
|
Liber
Primus |
Chapter
17
|
Cap.
17. 1.
Oportet ut discas te ipsum in multis frangere, si vis pacem et concordiam
cum aliis tenere. Non est parvum in onasteriis, vel in congregatione
habitare, et in illis sine querela conversari, et usque ad mortem fidelis
perseverare. Beatus qui ibidem bene visit, et feliciter consummavit. Si
vis debite stare et proficere, teneas te tanquam exulem et peregrinum
super terram. Oportet te stultum fieri propter Christum, si vis religiosam
ducere vitam. |
|
Habit
and tonsure change a man but little; it is the change of life, the
complete mortification of passions that endow a true religious. |
2.
Habitus et tonsura modicum faciunt, sed mutatio morum et integra
mortificatio passionem verum faciunt religiosum. Qui aliud quærit, quam
pure Deum, et animæ suæ salutem, non inveniet nisi tribulationem et
dolorem. Non potest etiam diu stare pacificus, qui non nititur esse
minimus, et omnibus subjectus. Ad serviendum venisti, non ad
regendum, ad paciendum et laborandum scias te vocatum, non ad otiandum,
vel fabulandum. Hic ergo probantur homines sicut aurum in fornace. Hic
nemo potest stare nisi ex toto corde si voluerit propter Deum humiliare. |