BOOK
THREE
|
Liber Tertius |
Chapter
1
|
Cap.
I. 1.
Audiam quid loquatur in me Dominus meus. Beata anima quæ Dominum
in se loquentem audit et de ore ejus verbum consolationis accipit. Beatæ
aures quæ divini susurri venas suscipiunt et de mundi hujus
susurrationibus nihil advertunt. Beatæ plane aures quæ non vocem foris
sonantem, sed interius auscultant veritatem loquentem et docentem. Beati
oculi qui exterioribus clausi sunt, interioribus autem intenti. Beati
qui interna penetrant, et ad capienda arcana cælestia magis ac magis per
quotidiana exercitia se student præparare. Beati qui Deo vacare gestiunt
et ab omni impedimento sæculi se excutiunt.
|
|
Consider
these things, my soul, and close the door of your senses, so that you can
hear what the Lord your God speaks within you. "I am your
salvation," says your Beloved. "I am your peace and your life.
Remain with Me and you will find peace. Dismiss all passing things and
seek the eternal. What are all temporal things but snares? And what help
will all creatures be able to give you if you are deserted by the
Creator?" Leave all these things, therefore, and make yourself
pleasing and faithful to your Creator so that you may attain to true
happiness. |
2.
Animadverte hoc, o anima mea, et claude sensualitatis tuæ ostia, ut
possis audire quid loquatur Deus Dominus in te. Hæc dicit dilectus tuus.
Salus tua ego sum, pax tua, et vita tua. Serva te apud me, et pacem
invenies. Dimitte omnia transitoria, et quære æterna. Quid sunt
omnia temporalia, nisi seductoria et quid juvant omnes creaturæ, si
fueris a Creatore deserta? Omnibus ergo abdicatis Creatori tuo te redde
placitam et fidelem, ut veram valeas apprehendere beatitudinem. |