BOOK
THREE
|
Liber Tertius |
Chapter
44
|
Cap.
44. 1. Fili, oportet te in multis esse inscium et æstimare te tamquam mortuum super terram et cui mundus totus crucifixus sit. Multa etiam oportet surda aure pertransire et quæ tuæ pacis sunt magis cogitare. Utilius est oculos a rebus displicentibus avertere, et unicuique suum sentire relinquere, quam contentiosis sermonibus deservire. Si bene steteris cum Deo, et ejus judicium aspexeris facilius te victum portabis. |
|
THE
DISCIPLE -
To what have we come, Lord? Behold, we bewail a temporal loss. We labor
and fret for a small gain, while loss of the soul is forgotten and
scarcely ever returns to mind. That which is of little or no value claims
our attention, whereas that which is of highest necessity is neglected --
all because man gives himself wholly to outward things. And unless he
withdraws himself quickly, he willingly lies immersed in externals. |
2.
O, Domine, quousque venimus? Ecce damnum defletur temporale: pro modico quæstu
laboratur et curritur et spirituale detrimentum in oblivionem transit, et
vix sero reditur. Quod parum vel nihil prodest, attenditur et quod summe
necessarium est, negligenter præteritur, quia totus homo ad externa
defluit, et nisi cito resipiscat, libens in exterioribus jacet. |