BOOK
THREE
|
Liber Tertius |
Chapter
|
Cap. 59. 1.
Domine, quæ
est fiducia mea quam in hac vita habeo, aut quod majus solatium meum ex
omnibus apparentibus sub cælo? Nonne tu, Domine Deus meus, cujus
misericordiæ non est numerus? Ubi mihi bene fuit sine te? Aut quando male
esse potuit præsente te? Malo pauper esse propter te, quam dives sine te.
Eligo potius tecum in terra peregrainari, quam sine te cælum possidere. Ubi tu, ibi cælum; atque ibi mors est atque infernus, ubi tu non es. Tu
mihi in desiderio es, et ideo post te gemere et clamare et exorare necesse
est. In
nullo denique possum plene considere, qui in necessitatibus auxilietur
opportunius, nisi in te solo Deo meo. Tu es spes mea, et
fiducia mea, et consolator meus, et fidelissimus in omnibus. |
|
All seek their own
interests. You, however, place my salvation and my profit first, and turn
all things to my good. Even though exposing me to various temptations and
hardships, You Who are accustomed to prove Your loved ones in a thousand
ways, order all this for my good. You ought not to be loved or praised
less in this trial than if You had filled me with heavenly consolations. |
2. Omnes quæ sua
sunt quærunt; tu salutem meam, et profectum meum solummodo prætendis et
omnia in bonum mihi convertis. Et si variis tentationibus et
adversitatibus exponas me, hoc totum ad utilitatem meam ordinas, qui mille
modis dilectos tuos probare consuevisti. In qua probatione non minus
diligi debes et laudari, quam si cælestibus consolationibus me repleres. |
|
In You, therefore, O
Lord God, I place all my hope and my refuge. On You I cast all my troubles
and anguish, because whatever I have outside of You I find to be weak and
unstable. It will not serve me to have many friends, nor will powerful
helpers be able to assist me, nor prudent advisers to give useful answers,
nor the books of learned men to console, nor any precious substance to win
my freedom, nor any place, secret and beautiful though it be, to shelter
me, if You Yourself do not assist, comfort, console, instruct, and guard
me. For all things which seem to be for our peace and happiness are
nothing when You are absent, and truly confer no happiness. |
3. In
te ergo, Domine Deus meus, pono totam spem meam et refugium; in te omnem
tribulationem meam et angustiam meam constituo, quia totum infirumum et
instabile invenio quidquid extra te conspicio. Non enim proderunt multi
amici, neque fortes auxiliarii adjuvare poterunt, neque prudentes
consiliarii responsum utile dare, neque libri Doctorum consolari, nec alia
prætiosa substantia liberare, neque locus aliquis secretus contutari, si
tu ipse non assistas, juves, confortes, consoleris, instruas et custodias.
|
|
You, indeed, are the
fountain of all good, the height of life, the depth of all that can be
spoken. To trust in You above all things is the strongest comfort of Your
servants. |
4. Omnia namque, quæ ad pacem videntur
esse et felicitatem habendam, te absente nihil sunt, nihilque felicitatis
et veritate conferunt. Finis ergo omnium bonorum et altitudo vitæ et
profunditas eloquiorum tu es; et in te super omnia sperare, fortissimum
solatium omnium servorum tuorum. Ad te sunt oculi mei; in te confido, Deus
meus; misericordiarum Pater, benedic et sanctifica animam meam
benedictione cælesti, ut fiat habitatio sancta tua et sedes æternæ
gloriæ tuæ, nihilque in templo tuæ dignitatis inveniatur, quod oculos
tuæ majestatis offendat. Secundum multitudinem miserationum tuarum
et magnitudinem bonitatis tuæ respice in me, et exaudi orationem
pauperis servi tui, longe exulantis in regione umbræ mortis. Protege et
conserva animam servuli tui inter tot discrimina vitæ corruptibilis, ac
comitante gratia tua, dirige per viam pacis ad perpetuæ patriam
felicitatis et claritatis. |