BOOK
ONE
|
Liber
Primus |
Chapter
10
SHUN
the gossip of men as much as possible, for discussion of worldly affairs,
even though sincere, is a great distraction inasmuch as we are quickly
ensnared and captivated by vanity. |
Cap.
10. 1.
Caveas tumultum hominum, quantum potes. Multum nam impedit tractatus fæcularium
gestorum, etiamsi simplici intentione proferantur. Cito
enim inquinamur vanitate et captivamur. Vellem me pluries tacuisse, et
inter homines non fuisse. Sed quare tam frequenter loquimur, et invicem
fabulamur, cum tamen sine læsione conscientiæ raro ad silentium redimus?
Ideo tam frequenter loquimur, quia per multas locutiones ad invicem
consolari quærimus, et cor diversis cogitationibus fatigatum optamus
relevare, et multum libenter, de his quæ diligimus, seu cupimus, vel quæ
nobis sentimus contraria, libet loqui et cogitare.
|
|
Therefore
we must watch and pray lest time pass idly.
|
2.
Sed proh dolor sæpe inaniter, et frustra. Nam hæc exterior consolatio
interioris et divinæ consolationis non modicum detrimentum est. Ideo
vigilandum est et orandum ne tempus otiose transeat. Si loqui licet et
expedit, quæ ædificabilia sunt loquere. Malus usus et negligentia
profectus nostri multum facit ad incustodiam oris nostri. Juvat tamen non
parum ad profectum spiritualem devota spiritualium rerum collatio, maxime
ubi pares animo et spiritu in Deo sibi sociantur. |