BOOK
ONE
|
Liber
Primus |
Chapter
9
|
Cap.
9. 1. Valde magnum est in obedientia
stare, sub Prælato se vivere, et sui juris non esse. Multo tutius est
stare in subjectione, quam in prælatura. Multi sunt sub obedientia magis
ex necessitate, quam ex charitate, et illi poenam habent, et leviter
murmurant, nec libertatem mentis acquirent, nisi ex toto corde propter
Deum se subjiciant. Curre hic vel ibi non invenies requiem, nisi in humili
subjectione sub Prælati regimine. Imaginatio locorum, et mutatio multos
fefellit. |
|
Everyone,
it is true, wishes to do as he pleases and is attracted to those who agree
with him. But if God be among us, we must at times give up our opinions
for the blessings of peace. |
2.
Verum est quod unusquisque libenter agit pro sensu suo et inclinatur ad
eos magis qui secum sentiunt. Sed si Christus est inter nos, tunc necesse
est, ut relinquamus etiam nostrum sentire propter bonum pacis. Quis est
ita sapiens, qui omnia plene scire possit? Ergo noli nimis in sensu tuo
confidere, sed velis etiam aliorum sensum audire. Si bonum est tuum
sentire, et hoc ipsum propter Deum dimittis, et alium sequeris, magis inde
proficies. |
|
for I have often heard that it is safer to
listen to advice and take it than to give it. It may happen, too, that
while one's own opinion may be good, refusal to agree with others when
reason and occasion demand it, is a sign of pride and obstinacy. |
3. Audivi enim sæpe, securius esse audire, et accipere consilium quam dare. Potest enim contingere ut bonum fit uniuscujusque sentire, sed nolle aliis acquiescere, cum id ratio aut causa postulat, signum est superbiæ aut pertinaciæ. |