BOOK
ONE
|
Liber
Primus |
Chapter
12
|
1. Bonum nobis est, quod aliquando
habeamus aliquas gravitates et contrarietates, quia sæpe hominem ad cor
revocant, quatenus se in exilio esse cognoscat, nec spem suam in aliqua
mundi re ponat. Bonum est
quod patiamur quandoque contradictiones, et male et imperfecte de nobis
sentiatur, etiamsi bene agimus, et intendimus. Ista
sæpe juvant ad humilitatem, et a vana gloria nos defendunt. Tunc enim
melius interiorem testem Deum quærimus, quando foris vilipendimur ab
hominibus, et non bene de nobis creditur. |
|
When
a man of good will is afflicted, tempted, and tormented by evil thoughts,
he realizes clearly that his greatest need is God, without Whom he can do
no good. Saddened by his miseries and sufferings, he laments and prays. He
wearies of living longer and wishes for death that he might be dissolved
and be with Christ. Then he understands fully that perfect security and
complete peace cannot be found on earth.
|
2.
Ideo deberet se homo totaliter firmare, et non esset ei necesse multas
consolationes quærere. Quando homo bonæ voluntatis tribulatur vel
tentatur aut malis cogitationibus affligitur, tunc Deum magis sibi
necessarium intelligit, sine quo nihil omnino se posse testatur. Gemit
et orat pro miseriis quas patitur. Tunc tædet eum diutius vivere, mortem
optat venire, ut possit dissolvi, et esse cum Christi. Tunc etiam
bene advertit securitatem et plenam pacem in mundo non posse stare. |