BOOK
ONE
|
Liber
Primus |
Chapter
13
|
Cap.
13. 1.
Quamdiu in mundo vivimus sine tribulatione et tentatione esse non possumus.
Unde in Job scriptum est: Tentatio est vita hominis super terram.
Ideo unusquisque sollicitus esse deberet circa tentationes suas, et
vigilare in orationibus, ne Diabolus inveniret locum decipiendi, qui
nunquam dormitat, sed circuit quærens quem devoret. Nemo tam
sanctus et perfectus est, qui non habeat aliquando tentationes, et plene
eis carere non possimus. |
|
Yet
temptations, though troublesome and severe, are often useful to a man, for
in them he is humbled, purified, and instructed. The saints all passed
through many temptations and trials to profit by them, while those who
could not resist became reprobate and fell away. There is no state so holy,
no place so secret that temptations and trials will not come. |
2.
Sunt tamen tentationes hominibus valde utiles, licet molestæ sint et
graves, quia in his homo humiliatur, purgatur et eruditur. Omnes Sancti
per multas tribulationes et tentationes transierunt et profecerunt, et qui
tentationes sustinere nequiverunt, reprobi facti sunt, et defecerunt. Non
est aliquis ordo tam sanctus, et locus tam secretus, ubi non sint
tentationes et adversitates. |
|
Man
is never safe from them as long as he lives, for they come from within us
-- in sin we were born. When one temptation or trial passes, another comes;
we shall always have something to suffer because we have lost the state of
original blessedness. |
3.
Non est homo securus a tentationibus totaliter, quam diu vixerit, quia in
nobis est unde tentamur. Ex quo in concupiscentia nati sumus, una
tribulatione vel tentatione recedene alia supervenit, et semper aliquid ad
patiendum habemus. Nam bonum felicitatis perdidimus. Multi quærunt
tentationes fugere, et gravius incidunt in eas. Per solam fugam non
possumus vincere, sed per patientiam et veram humilitatem, omnibus
hositbus efficimur fortiores. |
|
The
man who only shuns temptations outwardly and does not uproot them will
make little progress; indeed they will quickly return, more violent than
before. |
4. Qui tantummodo exterius declinat,
nec radicem evellit, parum proficiet, imo citius ad eum tentationes
redient, et pejus sævient. Paulatim,
et per patientiam cum longanimitate Deo juvante melius superabis, quam cum
duritia et importunitate propria. Sæpe accipe consilium in
tentatione, et cum tentato noli duriter agere, sed consolationes ingere,
sicut tibi optares fieri. |
|
The
beginning of all temptation lies in a wavering mind and little trust in
God, for as a rudderless ship is driven hither and yon by waves, so a
careless and irresolute man is tempted in many ways. Fire tempers iron and
temptation steels the just. Often we do not know what we can stand, but
temptation shows us what we are. |
5.
Initium omnium malarum tentationum inconstantia animi est, et parva ad
Deum confidentia, quia sicut navis sine gubernaculo hinc inde a fluctibus
impellitur, ita homo remissus, et suum propositum deferens varie tentatur.
Ignis probat ferrum, et tentatio hominem justum. Nescimus sæpe quid
possumus, sed tentatio aperit quid sumus. Vigilandum tum præcipue circa
initium tentationis, quia tunc facilius hostis vincitur, si ostium mentis
nullatenus intrare finitur, sed extra limen statim ut pulsaverit illi
obviatur. Unde quidam dixit, Principiis obsta, sero medicina paratur.
Nam primo occurrit menti simplex cogitatio, deinde fortis imaginatio,
postea delectatio, et motus pravus, et assensio, sicque paulatim hostis
malignus ex toto ingreditur, dum illi non resistitur in pricipio. Et
quanto diutius ad resistendum quis torpuerit, tanto in se quotidie
debilior fit, et hostis contra eum potentior. |
|
Some
suffer great temptations in the beginning of their conversion, others
toward the end, while some are troubled almost constantly throughout their
life. Others, again, are tempted but lightly according to the wisdom and
justice of Divine Providence Who weighs the status and merit of each and
prepares all for the salvation of His elect. |
6.
Quidam in principio conversionis suæ graviores tentationes patiuntur,
quidam in fine, quidam quasi per totam vitam suam male habent. Nonnulli
fatis leviter tentantur, secundum divinæ ordinationis sapientiam et
æquitatem,
quæ statum, et hominum merita pensat, et cuncta ad electorum suorum
salutem præordinat. |
|
We
should not despair, therefore, when we are tempted, but pray to God the
more fervently that He may see fit to help us, for according to the word
of Paul, He will make issue with temptation that we may be able to bear
it. Let us humble our souls under the hand of God in every trial and
temptation for He will save and exalt the humble in spirit. |
7.
Ideo non debemus desperare, cum tentamur, sed eo ferventius Deum exorare,
quatenus dignetur in omni tribulatione nostra nos adjuvare, qui utique,
secundum dictum S. Pauli, etiam faciet cum tentatione proventum, ut
possimus sustinere. Humiliemus
ergo animas nostras sub manu Dei in omni tentatione et tribulatione, quia
humiles spiritu salvabit, et exultabit. |
|
In
temptations and trials the progress of a man is measured; in them
opportunity for merit and virtue is made more manifest. When a man is not troubled it is not hard for him to be fervent and devout, but if he bears up patiently in time of adversity, there is hope for great progress. |
8. In tentationibus et tribulationibus probatur homo quantum profecit, et ibi majus meritum existit, et virtus melius patescit. Nec magnum est, si homo devotus fit, et fervidus, cum gravitatem non sentit, sed si tempore adversitatis patienter se sustinet, spes magni profectus erit. Quidam a magnis tentationibus custodiuntur, et in quotidianis tam sæpe vincuntur, ut humiliati, nunquam de se ipsis in magnis confidant, qui in tam modicis infirmantur. |