BOOK
ONE
|
Liber
Primus |
Chapter
14
TURN
your attention upon yourself and beware of judging the deeds of other men,
for in judging others a man labors vainly, often makes mistakes, and
easily sins; whereas, in judging and taking stock of himself he does
something that is always profitable. |
Cap.
14. 1.
Ad te ipsum oculos reflecte et aliorum facta caveas judicare. In judicando
alios homo frustra laborat, sæpius errat, et leviter peccat. Se ipsum
vero judicando et discutiendo semper fructuose laborat. Sicut
nobis res cordi est, sic de ea frequenter judicamus. Nam verum judicium
propter privatum amorem faciliter perdimus. Si Deus semper esset pura
intentio desiderii nostri, non tam faciliter turbaremur pro resistentia
sensus nostri. |
|
But often something lurks within or
happens from without to draw us along with it. |
2.
Sed semper aliquid ab intra latet, vel etaim ab extra concurrit, quod nos
etiam pariter trahit. Multi occulte se ipsos quærunt in rebus, quas agunt,
et nesciunt. Videntur etiam in bona pace stare, quum res pro eorum
velle fiunt. Propter diversitatem sensuum, et opinionum satis frequenter
oriuntur diffensiones inter amicos et cives, inter religiosos et devotos. |
|
An
old habit is hard to break, and no one is willing to be led farther than
he can see. |
3. Antiqua consuetudo difficulter
relinquitur et ultra proprium videre nemo libenter ducitur. Si rationi tuæ
magis inniteris vel industriæ, quam virtuti subjectivæ Jesu Christi,
raro et trade eris homo illuminatus, quia Deus vult nos sibi perfecte
subjicii, et omnem rationem per inflammatum amorem transcendere. |