BOOK
ONE
|
Liber
Primus |
Chapter
22
|
Cap.
22. 1.
Miser es ubicumque fueris, et quocumque te verteris, nisi ad Deum te
convertas. Quid turbaris quia non succedit tibi sicut vis et desideras? Quis
est qui habeat omnia secundum suam voluntatem? Nec ego, nec tu, nec
aliquis hominum super terram. Nemo
est in mundo sine aliqua tribulatione, vel angustia, quivis Rex, vel Papa.
Quis est, qui melius habet? Utique qui pro Deo aliquid pati valet. |
|
Many
unstable and weak-minded people say: "See how well that man lives,
how rich, how great he is, how powerful and mighty." But you must
lift up your eyes to the riches of heaven and realize that the material
goods of which they speak are nothing. These things are uncertain and very
burdensome because they are never possessed without anxiety and fear.
Man's happiness does not consist in the possession of abundant goods; a
very little is enough. |
2.
Dicunt multi imbecilles et infirmi, Ecce quam bonam vitam ille homo habet,
quam dives et quam magnus, quam potens et excelsus. Sed attende ad
cælestia bona, et videbis quod omnia ista temporalia nulla sunt, sed
magis incerta, et valde gravantia, quia nunquam sine solicitudine, et
timore possidentur. Non est hominis felicitas habere temporalia ad
abundantiam, et sufficit ei mediocritas. Vere miseria est vivere super
terram. Quanto homo voluerit esse spiritualior, tanto præfens vita sit ei
amarior, quia sentit melius, videt clarius humanæ corruptionis affectus.
Nam comedere, bibere, vigilare, dormire, quiescere laborare et cæteris
necessitatibus naturæ subjacere vere magna miseria est, et afflictio
homini devoto, qui libenter esset absolutus et liber ab omni peccato. |
|
Truly,
the inner man is greatly burdened in this world by the necessities of the
body, and for this reason the Prophet prayed that he might be as free from
them as possible, when he said: "From my necessities, O Lord, deliver
me." |
3.
Valde enim gravatur interior homo necessitatibus ocrporalibus in hoc mundo.
Unde Propheta devote rogat quatenus ab istis liber esse valeat, dicens, De
necessitatibus meis erue me, Domine. Sed væ non cognoscentibus suam
miseriam et corruptibilem vitam. Nam in tantum quidam hanc amplectuntur,
licet etiam vix necessaria laborando aut mendicando habeant, ut si possent
hic semper vivere, de regno Dei nihil curarent. |
|
How
foolish and faithless of heart are those who are so engrossed in earthly
things as to relish nothing but what is carnal! Miserable men indeed, for
in the end they will see to their sorrow how cheap and worthless was the
thing they loved. |
4.
O insani, et infideles corde, qui tam profunde in terris jacent, ut nihil
nisi carnalia sapiant. Sed miseri adhuc in fine sentient graviter, quam
vile, et nihilum erat, quod amaverunt. Sancti autem Dei, et omnes devoti
amici Christi non attenderunt, quæ carni placuerunt, nec quæ in hoc
tempore floruerunt. Sed tota spes eorum, et intentio ad ætena bona
anhelabat. Ferebatur totum desiderium eorum ad mansura et
invisibilia, ne amore visibilium traherentur ad infima. |
|
Do
not lose heart, then, my brother, in pursuing your spiritual life. There
is yet time, and your hour is not past. Why delay your purpose? Arise!
Begin at once and say: "Now is the time to act, now is the time to
fight, now is the proper time to amend." |
5. Noli frater amittere confidentiam
proficiendi ad spiritualia. Adhuc
enim habes tempus et horam, quare vis procrastinare propositum tuum?
Surge, et in instanti incipe, et dic: Nunc est tempus faciendi, nunc
tempus pugnandi est, nunc tempus aptum est emendandi. Quando male habes et
tribularis, tunc tempus promerendi. Oportet te transire per ignem et aquam,
antequam venia ad refrigerium, nisi tibi vim feceris, vitium non superabis.
Quamdiu istud fragile corpus gerimus, sine peccato esse non possumus nec
sine tædio et dolore vivere. Libenter haberemus ab omni miseria quietem,
sed quia per peccatum perdidimus innocentiam, amisimus etiam veram
beatitudinem. Ideo
oportet nos tenere patientiam, et Dei exspectare misericordiam, donec
transeat iniquitas hæc, et mortalitas absorbeatur a vita. |
|
How
great is the frailty of human nature which is ever prone to evil! Today
you confess your sins and tomorrow you again commit the sins which you
confessed. One moment you resolve to be careful, and yet after an hour you
act as though you had made no resolution. |
6.
O quanta fragilitas humana, quæ semper prona est ad vitia. Hodie
confiteris peccata tua, et cras iterum perpetras confessa. Nunc proponis
cavere, et post horam ita agis, quasi nihil proposuisses. Merito ergo
nosmetipsos humiliare possumus, nec unquam aliquid magni de nobis sentire,
quia tam fragiles et instabiles sumus. Cito etiam potest perdi per
negligentiam, quod multo labore vix tandem acquisitum est per gratiam. |
| What, eventually, will become of us who so quickly grow lukewarm? Woe to us if we presume to rest in peace and security when actually there is no true holiness in our lives. It would be beneficial for us, like good novices, to be instructed once more in the principles of a good life, to see if there be hope of amendment and greater spiritual progress in the future. |
7.
Quid fiet de nobis adhuc in fine, qui tepescimus tam mane. Væ nobis si
sic volumus declinare ad quietem, quasi jam pax sit et securitas, cum
necdum appareat vestigium sanctitatis veræ in nostra conversatione. Bene
opus esset quod adhuc institueremus, tanquam boni novitii, ad mores
optimos, si forte spes esset de futurea emendatione, et majori spirituali
profectu. |