BOOK
THREE
|
Liber Tertius |
Chapter
24
|
Chap.
24. 1. Fili, noli esse curiosus nec vacuas gerere sollicitudines. Quid hoc vel illud ad te? Tu me sequere. Quid enim ad te, utrum ille sit talis, vel talis, aut iste sic agit, vel loquitur? Tu non indiges respondere pro aliis, sed pro te ipso rationem reddas: quid ergo te implicas? Ecce ego omnes cognosco, et cuncta, quæ fiunt sub sole, video, et scio qualiter cum unoquoque sit, quod cogitet, quid velit, et ad quem finem tendat ejus intentio. Mihi igitur committenda sunt omnia; tu vero serva te in bona pace, et dimitte agitantem agitare quantum voluerit. Veniet super eum quidquid fecerit vel dixerit, quia me fallere non potest.
|
|
Do
not be anxious for the shadow of a great name, for the close friendship of
many, or for the particular affection of men. These things cause
distraction and cast great darkness about the heart. I would willingly
speak My word and reveal My secrets to you, if you would watch diligently
for My coming and open your heart to Me. Be prudent, then. Watch in
prayer, and in all things humble yourself. |
2.
Non sit tibi curæ de magni nominis umbra, non de multorum familiaritate,
nec de privata hominum dilectione: ista enim generant distractiones, et
magnas in corde obscuritates. Libenter
tibi loquerer Verbum meum, et abscondita revelarem, si adventum meum
diligenter observares, et ostium cordis mihi aperires. Esto
prudens, et vigila in orationibus et humilia te in omnibus. |